Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 82


Fucilis, falsa; dicta autem quasi fucata.
Feriae statae appellabantur, quod certo statutoque die observarentur.
Fluoniam Iunonem mulieres colebant, quod eam sanguinis
fluorem in conceptu retinere putabant.
Flammeo vestimento flaminica utebatur, id est Dialis uxor
et Iovis sacerdos, cui telum fulminis eodem erat colore.
Fulguritum, id quod est fulmine ictum, qui locus statim
fieri putabatur religiosus, quod eum deus sibi dicasse videretur.
Fanatica dicitur arbor fulmine icta.
Fulmen dictum a fulvore flammae.
Fulgere prisci pro ferire dicebant, unde fulgus dictum est.
Funebres tibiae dicuntur, cum quibus in funere canitur,
quas flamini audire putabatur inlicitum.
Flaminius camillus puer dicebatur ingenuus patrimes et
matrimes, qui flamini Diali ad sacrificia praeministrabat:
antiqui enim ministros camillos dicebant. Alii dicunt omnes
pueros ab antiquis camillos appellatos, sicut habetur in antiquo
carmine, cum pater filio de agricultura praeciperet (carm.
ad fil. 1): “Hiberno pulvere, verno luto, grandia farra camille
metes.”
Flaminia dicebatur sacerdotula, quae Flaminicae Diali praeministrabat,
eaque patrimes et matrimes erat, id est patrem
matremque adhuc vivos habebat.
Ficolea palus ficulneus.
Flaminius lictor est, qui flamini Diali sacrorum causa
praesto est.
Frequentarium frequentem.
Fornacalia feriae institutae sunt farris torrendi gratia, quod
ad fornacem, quae in pistrinis erat, sacrilicium fieri solebat.

Torna all'inizio