Hinc etiam ipse dux Barum obsedit Apulie ciuitatem et triennio eam incessanter oppugnauit
terra marique pontem quoque ibi in mari fecit.
Anno MDXVIJ, indictione V, Guillelmus dux Normannie pugnanit cum Araldo rege
Anglorum et uicit eum, qui et factus est rex super gentem Anglorum.
Anno domini MLXVIIJ, indictione V. Hoc anno in sexto die mense Februarii Robbertus
dux obsedit ciuitatem Montem-pilosum et dimissa ibi obsidione cum pancis abiit Abianum
et cepit eam, et tradicione cuiusdam Gothifrede intrauit ipse dux in prephatam
Montem-pilosum ciuitatem.
Anno dominice incarnationis MLXX indictione VIIJ, apud Constantinopolim Romano Diogenes
imperator transacto quarto imperii eius anno defunctus est. Cui in imperio Michael
filius Constantini Dioclizi successit. Hoc anno mense ianuarii magnum homicidium actum
est in Brundusii ciuitate. Nam Normanni uolentes eam comprehendere, tenti sunt ab eis
quadraginta cum aliis eorum ministris et capita omnium predictorum ad imperatorem deportata
sunt. Eodem anno Robbertus dux cepit Barum ciuitatem longa obsidione fatigatam,
indeque mouens exercitum, Siciliam properauit obseditique Panormum, ditissimam
|
|