Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1008


Ratione autem compositae personae potest etiam dici mediator quantum ad
duas dictarum conditionum, scilicet inquantum coniunxit homines Deo, et
inquantum utrique extremorum communicat in natura plenarie, non participative;
sed tertia conditio deficit, quia secundum personam non fuit minor patre.
Sed quantum ad divinam naturam nullo modo competit sibi ratio mediatoris:
quia secundum divinam naturam, neque est inter extrema participative, neque
secundum ordinem, neque iterum coniungit ut causa proxima, sed ut causa
prima, ut dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod humana natura prout est in Christo, non est
extremum, quia ipsa non eget reconciliatione, cum in ipsa peccatum non sit.
Ad secundum patet solutio per id quod dictum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis nos Deo coniungere non potuisset nisi
Deus fuisset, quia humana natura ex divina sibi coniuncta in persona maiorem
efficaciam habebat, tamen satisfactionem, qua Deo reconciliati et coniuncti
sumus, non exhibuit nisi per humanam naturam; et ideo secundum ipsam est
proxima causa coniunctionis.
Solutio III
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quantum ad hanc reconciliationem
qua humana natura reconciliata est Deo, solus Christus est mediator: quia in
ipso solo est reperire conditiones mediatoris praedictas.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Spiritus Sanctus quamvis coniungat sicut
causa prima, non tamen est medium inter extrema, nec coniungens proximum:
et ideo non est, proprie loquendo, mediator.
Ad secundum dicendum, quod Daemones communicant cum Deo in immortalitate,
nobiscum autem in miseriis; unde ad hoc se medios interponunt ut nos ad
immortalitatem et aeternam miseriam adducant; et hoc faciunt, a Deo nos seiungendo,
et non coniungendo. Et quia recedendo ab uno primo invenitur multitudo;
ideo ipsi non sunt unus, sed plures medii; non mediatores, sed separatores.
Christus autem cum Deo habuit communem beatitudinem, nobiscum autem mortalitatem;
et ideo ad beatitudinem nos ducit aeternam, mortalitate quam habuit
ad tempus consumpta; et hoc est quod dicit Augustinus 9 de civ. Dei.
Ad tertium dicendum, quod Angeli sunt beati et immortales: unde non conveniunt
nobiscum in hoc quod a nobis amovendum est per actum mediatoris; non enim ad
hoc datur mediator, ut faciat nos non esse creaturas. Et ideo quamvis conveniant
nobiscum in hoc quod sunt creaturae, non tamen competit eis ratio mediatoris.

Torna all'inizio