Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 800


ARTICULUS 2
Utrum anima humana sit constituta ex aliqua materia.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima ex aliqua materia constituta sit. Omne enim quod est
hoc aliquid in natura, est compositum ex materia, ut in 2 de Anima
patet. Sed anima rationalis est huiusmodi: quia est per se sine corpore existens,
ab alia anima eiusdem speciei numero distincta. Ergo etc..
2. Praeterea, in quocumque inveniuntur proprietates materiae, oportet materiam
inveniri, cum proprietates rei a re non separentur. Sed in anima inveniuntur
quaedam proprietates materiae, ut subiici, recipere, pati, et huiusmodi.
Ergo videtur quod sit ex materia composita.
3. Praeterea, secundum Philosophum in 2 Metaph., necesse est imaginari materiam
in re mota. Sed animae mutabilitas ostenditur ex hoc quod vitiis et fallaciis
deformis redditur; formatur autem virtutibus veritatisque doctrina, secundum
Augustinum. Ergo in anima est materia.
4. Praeterea, secundum Philosophum, in 8 Metaph., nullius agentis
actio terminatur nisi ad compositum. Sed actio creantis Dei terminatur ad animam,
quam in esse producit. Ergo est ex materia et forma composita.
5. Praeterea, nihil vivit seipso nisi Deus. Sed anima non tantum vivificat corpus,
sed etiam vivit. Ergo seipsa non vivit, sed aliquo sui. Sed omne illud in quo
est principium vitae et recipiens vitam, est ex materia et forma compositum.
Ergo etc..
6. Praeterea, in omni creato differt quod operatur et quo operatur: quia solum
primo agenti convenit per essentiam agere; aliis autem per participationem alicuius
quod ad essentiam additur. Sed anima habet operationes proprias, et sic
illis operationibus ipsa est operans. Ergo non est quo operatur: et sic non videtur
esse forma simplex, sed materiam habens: quia forma est principium quo
operatio producitur.
SED CONTRA, quanto aliquid est propinquius uni primo et simplici, tanto magis
est unum et simplex, ut in libr. de Causis dicitur. Sed inter formas
naturales anima Deo est propinquior. Ergo cum aliae formae sint simplices,
multo fortius anima.
Praeterea, formae substantialis non est forma substantialis, sicut nec qualitatis
qualitas. Sed omne quod habet materiam, habet etiam substantialem formam
dantem esse materiae. Cum ergo anima sit forma substantialis, videtur quod ex
materia composita non sit.

Torna all'inizio