monasterio res suas in pertinentia de Gaviniano, idest domum 
infra  ipsum castellum, et alias plurimas res cum silva in Ruiano, 
et ad fontanam de Cerreto, et in pantano de Gaviniano, et in 
Kasarini. item, Lioto pręsbyter filius Iohannis de Scage cum 
consortibus suis concessit huic monasterio res suas in Escagę, et 
in Rocca, et Caput Tyberis, et Forfungi, et Geniperito, in opus 
Sancti Nicolai de Forfungi. 
Igitur prędictus domnus Berardus Florentinus abbas secundus 
in huius pręlatione regiminis confirmatus, eos qui pro illo de istius 
honore abbatię studuerunt, exosos habere cępit et a se repellens 
abiecit. quibusdam etiam plurimas iniurias irrogavit. quosdam 
vero illorum Deus percussit et morte detestabili ac repentina 
obire fecit. denique Sarracenum qui habitum monachicum amiserat, 
et Iohannem quemdam Langobardum qui noviter conversatus 
fuerat, huius negotii mendacissimos auctores, absque penitudine 
vidimus interire, et sine sancta communione infra dies plus minus 
decem vel menses .III. post illius honoris sublimationem. attamen 
idem abbas post aliquantum tempus hoc fieri annuit cartarum mirificum 
opus, sicut in pręphatiuncula eiusdem operis veraci stilo intimavimus. 
[non tamen ad illud perficiendum aliquid sumptus 
tribuit, quoniam tenacissimus extitit. veruntamen scribentem honorifice 
se prius diligere finxit, et ex cibariis suis plurimum honoravit, 
atque in obsequiis ebdomadarum agendis pepercit. in vestimentis 
vero vel eius aliis oportunitatibus non benignus sed nimis 
erga illum extitit pigerrimus. non multo post autem, sicuti 
servum inutilem illum habens, velut exiguum mercennarium superflue 
minabat, et in tantum affligebat variis fatigabilibus, tyrannicis 
ac importabilibus iussis, plurimisque molestiis angustiabat, 
ut et opus et hoc monasterium desereret et in aliena cęnobia 
tamquam vagus ac profugus pergens secederet. ipse tamen
  |  
  |