Domno B<onizoni> religiosissimo abbati, Petrus peccator monachus
debitae servitutis obsequium.
Karissime pater, dignas auctori bonorum Deo gratias refero, qui te per
suum spiritum docuit periculoso hoc tempore aridam virgam vanae praelationis
abicere et ad privatam animae tuae custodiam expeditis gressibus
festinare. Nunc vere meus abbas esse coepisti, cum praeesse aliis desiisti.
Ecce de iugo multigenae servitutis ereptus ingenuae libertati es per Dei
misericordiam restitutus. Servum enim te saecularium, servum te esse
necesse fuerat etiam monachorum, illorum siquidem ne monasterium lederent,
istorum vero ne tibi conspiratae factionis scandalum generarent. Illos
nempe verebaris, ne domus Dei bona diriperent, istos autem ne domesticae
seditionis adversum te machinam concinnarent. Et dum unum caput
tot dominis subditur, infelix anima multiplici quodammodo catena constringitur,
ne creatoris sui vestigia prosequatur.
Dic, pater, dic, inquam, videlicet ut expertus, quis potest hoc ferreo
saeculo monasterium sine sui capitis periculo regere, immo quis potest
cum abbate simul et monachum possidere? Mox enim ut quis abbas fieri
incipit, monachus esse desistit, ut quicunque abbatizandi culmen efflagitat,
|
|