Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 38


Ceteri autem, qui ad alta conscendere cupiunt nec possunt, et ideo
velut ad radicem montis cum Scolastica veniunt, ut fruantur saltem
raro consortio Benedicti qui de monte ad sororem desc€ndit, hoc
est, eorum qui in alta, aspera et arta vita consistunt, quod est pauperem
esse et contemplationi vacare, fiducialiter agant, quoniam
illorum sancta simplicitas accepta est et fertilis apud Deum, propter
quod et Scolastica Benedictum caritate superasse describitur. Semper
enim solitudinem expetunt qui volunt in iusticie culmine contemplando
manere. Sed quid facient infirmiores, quorum vota equalia
sunt, possibilitas inequalis, qui licet ad montem ascendere nequeunt,
ascendentibus tamen adherere et illorum frui colloquiis vel
ad horam peroptant? Profecto condescendendum est illis quandiu in
hac vita supersunt, donec reveletur gratia Dei et collium supernorum,
ut qui debilis est «dicat, fortis sum», et qui infirmus,
optime valeo: «omnia», inquit, «possum in eo, qui me confortat», Christus.
Interim autem qui infirmus est solus manducet, maneat ad
radicem, nec iudicet ascendentem. in montem, imitans hanc sanctam
feminam, que eum quem viribus superare non poterat caritate superavit,
ita ut extra cellam, que in montis erat sita cacumine, eum
supra radicem montis pernoctare compelleret. Denique et Moyses
solus cum senioribus in montem ascendit, et reliqua autem plebs
transire positos limites ausa non est, sed is qui erat mediator ad
eam illuc ubi erat descendit, ut ei qui vocem Domini audire non
poterat, precepta que mandaverat aperiret. Non enim cum infirmis
fratribus de perfectione agendum est, sed de conflictu vitiorum, non
tam ut coronam percipiant, quam ut culpam evadant.
16 Sunt enim in ordine monachorum nonnulli qui, serviliter
in claustro manentes, tamdiu ibi religati manent, quamdiu exeundi
foris et vagandi occasio opportuna negatur. Ubi enim opus bonum

Torna all'inizio