Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 231


se subjicere voluntati, ejus humilitatem tunc
repudiavit ecclesia, quae se sibi tempore congruo
humiliare nequivit. Sicque ipsum regem, quem novorum
comitum reddebant non recta consilia pertinacem,
tamquam jam praescitum ad malum
summus pontifex excommunicationis vinculo innodavit.
Cum igitur super hoc nihil sibi devotio
simulata prodesset, quem de cetero nitebatur ecclesia
omni, qua posset, impugnatione concutere,
repetit rex fremens contra ecclesiam partes
Apuliae sic ligatus, ut circa alia negotiorum suorum
studia, et circa demoliendam ecclesiam curas
liberius suae provisionis impendat.
Cap. VIII
Corradus de Antiochia, castrum Monticuli accedens,
ab incolis per proditionem est detentus. Galvanus
Lancea, ejus captivitate commotus, oppidum obsidet;
sed, hyeme pressus, recedit. Corradus vero,
sibi obsequentium opera, libertatem adipiscitur.
Interea Corradus de Antiochia comes Albae,
regis ejusdem nepos, qui pro capitaneo fuerat destinatus
in Marchiam, dum ad castrum Monticuli
habitatorum copia et montuosi situs eminentia
communitum sub confidentia solita et spe securitatis
accederet, fuit ibi cum aliquibus familiaribus
suis per incolas loci subita et inopinata proditione
detentus. In cujus subsidium ad mandatum regis
magno et praepotenti exercitu congregato, Galvanus
Lancea, comes Principatus et Fundorum,
marescallus regni, socer ejusdem Corradi, cujus
cordis intrinseca gravi captio violenta pupugerat,
pluribus aliis comitibus, aliisque regni nobilibus
sociatus accessit, sicque per eum juxta castrum
Monticuli exercitus obsidione firmata, et
ingenti depopulatione peracta, ibique protracta
mora usque ad urgentissimam hyemis instantiam
tempestatis, dimissa quoque in Macerata magna
equitum comitiva ad impugnationem Monticuli,
et captis quampluribus ipsius regionis nobilibus,
qui factionis ejusdem capita dicebantur, dictus
Galvanus, et alii de comitiva sua, soluto exercitu,
cum castrum ipsum habere non posset, nec
mora sua esset ulterius utilis, revertuntur. Contigit
autem quod idem Corradus, quem proditores
sui ante depopulationis illatae dispendia liberare
noluerunt, procurante solertia quorumdam
devotorum suorum, qui circa ejus custodiam assistebant,
somno vinoque sepultis excubiis, intempestae
noctis silentio de carcere compeditus
evasit, et, fugientibus custodibus cum eodem, restitutus
est beneficio libertatis.
Cap. IX
Richardus de Aniballis adventum Karoli maturat,
qui a Romanis interea senator perpetuus legitur.
Dum regi praedicto undique ad votum universa
succederent, dominus Richardus de Aniballis

Torna all'inizio