: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 281


De enxenio misso ab Athenensibus Alexandro
Audientes itaque Athenenses, unanimiter ceperunt Demosteni
consilium commendare. Et statuerunt Alexandro dirigere
coronam quinquaginta libras pensantem et nuncios promittentes
censum pariter et tributa. Sed rethoricos ei nullatenus
dirixerunt. Abeuntes igitur nuncii ad Alexandrum obtulerunt
ei coronam auream et census et tributa annualia promittentes
prout ab Athenensibus acceperunt. 44. Audiens illos Alexander
statim Achili consilium intellexit, qui dixerat, quod resisterent
Alexandro. Ex consilium Demosteni, ut mandato eius minime
obuiarent. Scripsit autem Athenensibus epistulam continentem
ita: etc.
Qualiter Alexander scripsit Athenensibus
Alexander filius Philippi et Olympiadis regine. Quousque
sub potestate et manu Grecorum barbaras regiones non submittam,
non sumam nomen regis Athenensium. Hoc dicimus:
Non cogitauimus ciuitatem uestram cum exercitu introire,
sed tantum cum principibus, quos habemus, proponimus, siquidem
uos ab omni suspicione criminis liberare. Vos autem de
nobis contrarium cogitatis, prout uestra consciencia manifestat.
Testes sunt michi, quod si quis ex uobis contra nos calcaneum
erexisset, contra eum ira indignacionis nostre nullatenus submisisset.
Sed cum sitis mali, mala semper cogitatis et committitis.
Nescitis, quod commisistis contra nos arma leuantes, ut
dicitis, dignum tamen meritum acceperunt. Vos autem malam
in uobis conscienciam habentes culpastis nos iam, quia Straxagoram
deposuimus de principatu, nam iram commisit in nostram
maiestatem. Nonne scripsi uobis, ut nobis decem rethores mitteretis?
Vos autem mandatum nostrum abiecistis post terga,
ignorantes potenciam Alexandri. Licet autem usque modo possitis
de culpa reprehendi, tamen remittimus esse immune delictum,
omnemque contumaciam et prauitatem. Confortamini
igitur et gaudete! Nullam enim a nobis sustinebitis grauitatem
ex eo, quod obedistis consilio Demostenis etc.
Quomodo Lacedonenses se opposuerunt Alexandro
Legentes hanc epistulam Athenenses, gauisi sunt ualde.
45. Deinde amoto exercitu uenit Lacedoniam Alexander. Lacedomes
autem mandatis eius nullo modo parentes unanimiter
referebant: "Non sumus similes Athenensibus imbecillibus, qui
timuerunt impetum Alexandri. Sed nos uirtutem nostram uiriliter
ostendemus.'' Hiis itaque dictis clauserunt portas ciuitatis,
et ascendentes muros undique consistebant. Ascenderunt eciam

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio