Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 93


INCIPIT HISOTIAE LANGOBARDORUM LIBER TERTIUS
1. Igitur aliquanti ex ducibus Langobardorum cum valido exercitu Gallias ingrediuntur.
Horum adventum vir Dei Hospitius, qui aput Niceam erat inclausus, sancto
sibi revelante Spiritu, longe ante praevidit eiusdemque urbis civibus, quae mala inminerent,
praedixit. Erat enim vir iste magnae abstinentiae et probabilis vitae; qui constrictus
ad carnem cathenis ferreis, induto desuper cilicio, solo pane in cibo cum paucis
dactilis utebatur. In diebus autem quadragesimae radicibus herbarum Aegyptiarum,
quibus heremitae utuntur, exibentibus sibi negotiatoribus, alebatur. Per hunc Dominus magnas
virtutes operari dignatus est, quae scriptae habentur in libris venerabilis viri Gregorii
Turonensis episcopi. Igitur vir iste sanctus adventum Langobardorum in Gallias hoc
modo praedixit: "Venient", inquid "Langobardi in Gallias et devastabunt civitates septem,
eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini. Est enim omnis populus periuriis
deditus, furtis obnoxius, rapinis intentus, homicidiis prumptus, in quibus non
est iustitiae fructus: non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non suscipitur hospitio peregrinus. Ideo haec plaga ventura est super populum istum".
Monachis quoque suis praecipiens dixit: "Abscedite et vos a loco isto, auferentes vobiscum
quae habetis. Ecce enim gens appropriat quam praedixi". Dicentibus autem illis:
"Non relinquimus te, sanctissime pater", ait: "Nolite timere pro me. Futurum est enim,
ut inferant mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem".
2. Discedentibus autem monachis, advenit exercitus Langobardorum. Qui dum
cuncta quae reppererat vastaret, ad locum ubi vir sanctus inclausus erat pervenit.
At ille per fenestram turris se eis ostendit. Illi vero circumeuntes turrem, dum aditum
quaererent, per quem ad eum ingredi possent, et minime invenirent, duo ex eis ascendentes
tectum, discoperierunt illud. Et videntes eum vinctum cathenis indutumque
cilicio, dicunt: "Hic malefactor est et homicidium fecit, ideo in his ligaminibus vinctus
tenetur". Vocatumque interpretem, sciscitantur ab eo, quid mali fecerit, ut tali
supplicio artaretur. At ille fatetur, se homicidam esse omniumque criminum reum.

Torna all'inizio