pronomen quod refert et demonstrat.
Sed ego scio quod potest referre
materiam solum, ut dicendum sic, materia
est principium naturae et ipsa ... privationes
significat . Ergo materiam aliquando
< significat >. Non ergo significabit formam,
quia si significaret formam, non
posset significare materiam.
Item eodem modo arguitur quod non significet
materiam, quia si significaret materiam,
iam nullum pronomen posset significare
formam, quod tamen falsum est,
quia pronomen bene potest referre formam,
ut albedo est qualitas et ipsa est disgregativa
visus. Et potest ergo significare
formam.
Item eodem modo arguitur, quod non significet
aggregatum, quia iam non posset
significare simplicem et meram < substantiam >,
|
|