quod est capitulum elmeyde, quod interpretatur mensa: «Deus vocavit
Iesum filium Marie et dixit ei: «Dixisti tu mundo quod tu eras
Deus?» et respondit Iesus, filius Marie: «Laus tibi, Deus! Tu omnia
nosti, tu scis, quod cogito, et ego nescio, quid cogitas. Absit a me
ut dicam, quod non est!». Lege, lege, et da potentiam Machometo
contra christianos ut vis! O Spiritus Sancte, illustrator omnium, o
paraclite, o consolator pauperum, a te est omne verum! Nemo enim
potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto (1 Cor., XII, 3). Et Deo
patet, quantum fuit a te longinquus Machometus, qui tam falsa et tam
impia protulit de domino Iesu Christo. Sed minor, quomodo permisisti
scribi alchoranum, librum tot mendaciis et blasphemis plenum,
sed permisisti ut blasphemaret, blasphemus mendacissimus mentiretur,
sed permisisti ut mentiatur ita patenter, quod omnis homo
adverteret fictionem sive mendacium. Et certe convincere illum
possumus de facili mendacem atque blasphemum et fatuum tam per
prophetiam quam per theologiam. Sed tu ita roborasti eum potentia
temporali et virtute armorum, quod plus etiam dedisti ei quam ipse
etiam mendacissimus in suo scriberet alchorano, at, quod peius est,
sua potentia et doctrina pestifera iam incipit confirmari miraculis.
Manifeste namque quedam miracula contigerunt in mari et in terra
in captione Tripoli et Accon ad deiectionem christianorum et Sarracenorum
triumphum. O altissime Pater et domine celi et terre, tibi
conqueror de Sarracenis et Machometo! Nosti, Domine, quod Machometus
nullo modo vult, quod tu dicaris pater, nec tui sanctissimi
filii, qui est in celo, neque tuorum servorum, qui sunt in
terra, ymmo dicit, quod si tu haberes filium, quod totus mundus,
destrueretur, quia inter vos esset schisma. Nos autem per fidem accepimus,
quod ex te in patre omnis paternitas in celo et in terra nominatur
(Ephes., III, 15). Tibi peccavimus Deo soli, tu vero castigasti
nos castigatione crudeli! Si non fuimus filii, ut debuimus, tu semper
es pater ut debes; te ipsum negare non potes. Iustificeris in sermonibus
tuis, monstra te esse patrem, castiga nos, ut erudiendos filios,
non ut perimendos hostes! Tu nos verbera, tu nos occide, ut vis
et non ponas gladium in manu furiosi, in manu inimici tui et nostri,
Machometi et Sarracenorum, qui nos torquent et occidunt, quia nolumus
fidem tuam negare! Scimus enim, quod non haberent potestatem
|
|