sacrificii vespertini. Ut indicet tibi virtutem ignei fluvii totaliter
incendentis, virtute sedentis in trono, per omnia secula
seculorum. Amen.
De sacerdocio naturali (577).
In hac igitur tercia distinccione ecclesiastica, ut premissum
est, describitur ierarchia, que a primo sacerdote vero post Adam,
Abel iusto, usque ad tempora nostra decurrit….
De primo sacerdote post Adam Abel iusto capitulum (577-8).
De Sem sacerdote, primogenito Nohe (578).
De Abraham sacerdote etc. (ibid.).
De Ysaac sacerdote post Abraham (578-9).
De sacerdocio legali etc. (579-80).
Primus Liber Regum (580-1).
De Samuele etc. (581-2)
1. …. Ibi dicitur (in libro Iosue) quod cultris lapideis facta est a Iosue
circumcisio. Prudenciores tamen iudeorum, cum quibus de ista
materia contuli, qui sunt amici mei, sicut iudeus christiano
potest esse amicus, dixerunt michi asserendo, quod nunquam
de communi lege potuit fieri, nisi cum acutissimo rasorio et de
ferro vel de alio nobiliori metallo sicut est es vel aurum, et concordant
cum dicto Aristotelis in libro Probleumatum, qui expresse
probat, quod incisiones facte cum ere vel aureo cultello cicius
sanantur, quam ille, que fiunt cum ferreo instrumento. Et ita
utuntur medici de Cathay, ut ego vidi.
|
|