Nulla potentia, nulla prudentia prodesse poterit,
cum rerum omnium pretereuntium finis advenerit.
Quicquid est hodie laudis et glorie transit ut nebula,
non est durabile quicquid mirabile ferunt hec secula.
Mundi divitias atque delitias quisquis amplectitur
vel mortis gladio vel infortunio pauper efficitur.
Cur ergo queritur quod cito perditur? Non prodest querere
quicquid interitu vel quovis exitu potest deficere.
Que transitoria nichil sunt omnia; defectus indicat:
iacet in vitiis qui transitoriis se nimis implicat.
Transeunt omnia seculi gaudia miserabiliter,
et quicquid preterit diu non poterit esse feliciter.
Quid prodest speties, quid pulcra facies, quid color roseus?
Et multiplicium quid prodest vestium ornatus aureus?
Invida homini mors pulcritudini non novit parcere,
mors nescit ordinem aut celsitudinem rerum agnoscere.
Ad finem impia mors trahit omnia que sunt in seculo,
facit deformia cuncta decentia, digna spectaculo.
Mortis sevitia plenos lascivia oculos operit,
fit caro candida pallens et livida, quam vita deserit.
Venusta facies, blanda mollities, que placet nimium,
postquam subtrahitur vita qua fungitur, fit cibus vermium;
et quod amantibus fuerat omnibus magna letitia
abhorrent oculi clausum sub tumuli brevis angustia.
Forma laudabilis, iam marcescibilis, sepulchro tegitur,
pulvis in pulverem, cinis in cinerem cito redigitur.
Opes Tyberii, gloria Iulii, Marchi facundia
sunt audientibus et non videntibus veluti somnia.
Olim Virgilius vates egregius laudem promeruit,
quamvis laus hominum post vite terminum nil sibi profuit.
Nec Plato plurima scribens de anima mortem detinuit
per sapientiam, cuius notitiam veram non habuit.
Sed nec gramatica nec dialetica nec flores Tullii
quos erudierant a morte liberant huius exilii.
Oportet igitur quamdiu vivitur opus perficere
quod Deo placeat, et hic non valeat mundus consumere,
ut, cum de omnibus seculi actibus nichil supererit,
nostra sint gaudia in illa gloria que nunquam preterit. Amen.
|
|