Caeterae mensurae non sint tibi nomina curae,
Nam quia sunt ficta surdescunt sunt derelicta,
Non eris illusus si tenes quod tenet usus.
PARS TERTIA - ANATOMICA - CAP. unicus. Humani corporis partes. - Ossibus ex denis bis centenisque novenis
Constat homo; denis bis dentibus et duodenis;
Ex tricentenis decies sex quinque venis.
Os, nervus, vena, caro, cartilagoque, corda,
Pellis et axungia tibi sunt simplicia membra:
Hepar, fel, stomachus, caput, splen, pes, manus et cor,
Matrix et renes et vesica sunt officialia membra.
p. 483
PARS QUARTA - PHYSIOLOGICA. - CAP. I. Res naturales. - Res naturales septem sunt: scilicet aer,
Corpus, humor, opus, membrum, complexio virtus:
Istis annexa dicuntur quatuor ista
Esse, figura, color, aetas, distantia sexus.
CAP. II. De quatuor complexionibus humorum. - “Quatuor humores humano corpore constant.
“Sanguis cum cholera, melancholia quoque flegma,
“Terra melancholicis, aqua confert pituitae,
Aer sanguineis, ignea vis cholerae.
Humidus est sanguis, calet vis aeris illi;
Alget, humet flegma, ac illi vis fit aquosa;
Sicca, calet cholera, sic est igni similata;
Melancholia vero friget, et dessiccat quasi terra.
Art. 1. Sanguinei. - “Natura pingues isti sunt atque jocantes,
“Rumoresque novos cupiunt audire frequenter;
|
1150
1155
1160
1165
1170
|