et movet paroxysmos suos inter horas flegmatis et colerae; tarde solvitur aegritudo, quam inducit; in egestione apparet quasi mixtura vitellorum ovorum. Colera prasina et eruginosa mordent intestina vehementer, subito movent prorumpendo ad exteriora carbunculum, noli me tangere, lupum et similia apostemata perniciosa, quae statim necant ad modum veneni vel difficillime curantur; et signa humores debent21 in corpore generari esu alliorum, piperis, sinapii et reliquorum acutorum. Haec sunt signa universalia dominii humorum, sed cum dominantur in aliqua parte singulari, secundum locum, in quo sunt, proprias habebunt significationes. Dominium colerae nigrae: lividitas labiorum, sapor acetosus cum putore eructuationis, indigestio multa, gravitas et pondus membrorum et maxime inferiorum, macilentia corporis, urina discolorata et tenuis, pulsus debilis et parvus, timor in somno, vehementia appetitus, strictura ventris et in minutione sanguinis nigredo, paucus somnus et multa sollicitudo, et raro dominatur sine vitio splenis, somnia nigrorum et terribilium [102ra] cum aliis particularibus hoc certius demonstrabunt. Et nota, quod in dominio eorundem cum febre signa eadem apparebunt, sed urina plus incendetur, et quaedam signa usque adderem, quae sequuntur febrem ex parte febris, ut sitis, fastidium, amaritudo oris, nausea et vomitus, dolor capitis et similia. Item regula, sine qua non bene thema ducitur, quod, qui patiuntur antiquum dominium sanguinis, proni sunt ad hos lapsus: ad cirriam, morfeam rubeam, haemoptoicam, pleuresim, periplemoniam, scabiem saniosam, foetorem oris, mollitiem gingivarum et, quod deterius, in synocham, synocham inflativam, causonidem et synochidem. Qui antiquum dominium colerae patiuntur, labuntur in ephimeram, calefactionem epatis, tympaniten, dysenteriam, causonidem, duplicem et simplicem tertianam, impetiginem, serpiginem et scabiem pruritivam. Si vero flegmatis dominium antiquatur, disponuntur homines ad leucoflegmantiam, asthma, apoplexiam, epilepsiam et spasmum, paralysim, lienteriam, colicam, artheticam et similia.
Antiquum dominium melancoliae praeparat hominem ad maniacum, vitium splenis, cardiacam, haemorrhoidas, bolismum et malitiosam epatis opilationem. Item quodcumque dominium nimis excedit, movet ethicam corrumpendo
nutrimentum. Item regula: quod magis medicos in omnibus errare facit, est electio
|
|