Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 23

libro I


converso, quarundam partium longitudo celeres dictiones postulat
interponi, ut tamquam ex acutis et gravibus dulcedo quedam
videatur armonica resonare. (6) Cursus enim tantum celerium
est ingratus, ut si dicam: 'Animo simplici colitur Dominus'.
(7) Similiter tantum longe displicent dictiones, ut si dicam:
'Simplicitate columbina dominator sumus perfecte veneratur'
(8) Fit ergo melius ex acutis et gravibus quedam iunctura lepida
et suavis, hoc modo: 'Simplicitate animi perfecte Dominus veneratur' .
(9) Amplius est videndum quod si dictio curta venerit in
dictamen per compositionem, si fieri potest, suscipiat incrementum
aut, si fuerit nimis longa, per diminutionem aliquam mutiletur,
dum modo sententia non ledatur nec usui contradicas.
(10) Valet enim multum industrie compositionis ut dictator aliquando
addat vel subtrahat, inmutet etiam vel transmutet. (11)
Ecce si aliquis ita dicat: 'Vestra amicitia presentium tenore cognoscat'
rectius ita dicet: 'Amicitia vestra', quia ordine permutato
<vitabit> iatum.
(12) Ad laudem mire compositionis cognoscitur pertinere ut
adiectivis convenientibus, quia multum faciunt ad sententiam,
laboret dictator, quasi dignis coloribus, depingere substantiva

Torna all'inizio