Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 280


Et ideo aliter alii dicunt, quod Dei aequalitatem directe non appetiit, sed indirecte:
quia appetiit aliquid, quo habito sequeretur quod Deo esset aequalis, scilicet
nulli subesse. Hoc etiam non videtur conveniens: quia totum bonum Angeli
est in hoc quod Deo subest; sicut tota claritas aeris est in hoc quod subiicitur
radiis solis; et ideo hoc ab Angelo non potuit appeti.
Et ideo aliter est dicendum, quod non appetiit aequalitatem simpliciter quantum
ad substantiam desiderati, ut scilicet vellet tantam bonitatem habere quantam
Deus habet; sed tamen appetiit aequalitatem secundum quid, scilicet quantum
ad modum habendi. Bonitas autem sive beatitudo est in Deo, quam habet
per suam naturam, et a qua omnis creaturae beatitudo et bonitas transfunditur.
Videns ergo Angelus dignitatem naturae suae, qua creaturis ceteris praeeminebat,
voluit a se beatitudinem et bonitatem in omnia inferiora derivari; voluit
etiam per sua naturalia in perfectionem beatitudinis pervenire: et ideo dicitur,
quod sine merito habere voluit hoc quod ex meritis habiturus esset si perstitisset.
Nec etiam quantum ad modum habendi, simpliciter Deo aequiparari voluit: non enim voluit
a se beatitudinem habere, nec esse primum in alios transfundens;
sed a Deo et sub Deo, secundum quod ipse in omni natura operatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Angelus noluit aequalitatem simpliciter, sicut
nec homo; sed modo praedicto. Quidam tamen dicunt, quod Adam magis fuit
praeditus spirituali mente quam Angelus; non tamen quantum ad gradum naturae,
sed quantum ad divinam revelationem, quam habuisse creditur, cum
Dominus in eum soporem immisit.
Ad secundum et tertium dicendum, quod rationes illae procedunt de aequalitate
simpliciter, quam non dicimus Angelum appetiisse.
Ad quartum dicendum, quod assimilatio divina est finis uniuscuiusque creaturae
secundum modum sibi a creatore praefixum; unde sine deordinatione non
potest esse quod appetitus tendat in divinam assimilationem ultra terminum
naturae suae a Deo statutum.
Ad quintum dicendum, quod in quolibet peccatore aversio a Deo est praeter
intentionem: quia malum non potest esse intentum, sed semper bonum, in quo
est ad Deum assimilatio: et ita praeter intentionem ipsorum Angelorum fuit
quod a Deo se averterent, cui assimilari volebant.

Torna all'inizio