Salimbene de Adam: Cronica

Pag 261


autem ei congruere potest quod Ecclesiasticus dicit, XX:
Est qui multa redimat modico pretio. Item Eccli. ultimo: Videte
oculis vestris quia modicum laboravi et inveni michi multam
requiem
.
Aliqui bene inchoant et bene finiunt. Ut beatus Nicholaus,
cui convenire potest illud Iob XXXI: Ab infantia mea crevit
mecum miseratio, et ex utero matris mee egressa est mecum
. Et
beatus Benedictus, cui convenire potest illud Deutero. XXVIII:
Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. Item: Benedictus
eris ingrediens et
benedictus eris egrediens. Item Gen. XXIIII:
Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Preparavi domum
et locum
. Item Ys. LXV: Qui benedictus est super terram, benedicetur
in Deo amen
. Qualis est ille qui habet Dei gratiam in presenti
et gloriam in futuro, quia gratiam et gloriam dabit Dominus.
Item qualis fuit Iob, qui de se ipso dicit, XXIII: Vestigia eius
secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea

et cet. Item Iob XXVII: Donec deficiam, non recedam ab innocentia
mea. Iustificationem meam, quam cepi tenere, non deseram.
Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
.
Aliqui vero sunt, qui habent malum principium et bonum
medium, sed malum finem, sicut Iudas Scarioth et Iulianus Apostata
et omnes qui apostatant. De quorum quolibet Dominus
dicit, Eze. III: Si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem,
ponam offendiculum coram eo. Ipse morietur, quia non annuntiasti
ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitie
eius, quas fecit
. Et nota quod omnes apostate mala morte pereunt,
ut patet in Iuda, qui suspendio interiit, Mat. XXVII, et
in Achitofel, II Reg. XVII, et in Iuliano Apostata, qui mala
morte periit, ut in cronicis et in legendis sanctorum habetur.
Sunt ultimo nonnulli, qui ex quo nascuntur usque ad diem
mortis semper vitam continuant in peccatis, et tunc sperant converti,
cum ulterius peccare non possum. De quibus Ysydorus
dicit: «Quidam, in iuventute sua luxuriose viventes, in senectute
continentes fieri delectantur, et tunc eligunt castitatem servare,
quando eos servos habere libido contempsit». De talibus dicit
beatus Gregorius: «Ad magnam iustitiam iudicantis pertinet

Torna all'inizio