Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 166


23. De Severo imperatore, 18. ab Augusto, et de papa sui temporis, qui regn. annis 15.
Anno ab incarnatione Domini 195. Severus natione Afer, qui ex eo, quod ultus erat imperatorem, Pertinax dictus
est, 18. ab Augusto, imperium accepit. Iste ferocissimus natura, quintam persecutionem movit in christianos.
Iudeos et Samaritas, Parthos, Arabes et Gebanos bello subpressit. Eo tempore pater Origenis Leonides in Alexandria martirium accepit, Origene adhuc puero martirium plurimum affectante. Qui cum ad iuvenilem pervenisset etatem et tam in Alexandria quam aliis regionibus magnifice tam viris quam mulieribus predicaret, timens, ne lubrica
iuvenilis etas circa mulieres in vitium laberetur, ipse sibi manus iniecit et sua genitalia ferro succidit;
existimans etiam ad litteram illud esse servandum, cum dicitur: Beati qui se castraverunt propter regnum celorum.
Iste Origenes multa in ecclesia Dei volumina egregia composuit. Severus magnam partem Brittannie muris
communivit. Ubi 15. imperii sui anno apud Eboracum diem ultimum clausit.
[Severus fieri senatus consultum decrevit, ne liceat imperatori occidere senatorem sine consensu senatorum. Iste
multos dampnavit quia iocati sunt, alios quia tacuerunt, alios quia futura predixerunt. Unde dixit senator: Utinam
non natus aut mortuus fuisset,
quia nimis crudelis videbatur. Eo tempore fuit Pascenius cesar extraordinarius
Niger, formosus et honestus. Cuius vox sonora, loquente eo in contione, per mille passus in campis audiebatur.
Istius milites cum ab eo in Egipto vinum quererent, respondit: Nilum habetis, cur vinum queritis.]
De eodem imperatore Severo.
Sumptus ad imperium Severus cesar habetur. Simachus interpres sub eo vixisse docetur.
Pace bona tenuit cesar in Urbe decus.
Nunc in Alexandri studium datur urbe vigere,
Quo didicit que post docuit pollens Origenes,
Cuius et ecclesia docmata magna tenet.
Severus plenos quindenos perficit annos.
Papa Sother nunc sede sedet Rome venerandus
Annis undenis, cuius et hora venit.
24. De Antonio Aurelio Caracalla imperatore.
Anno ab incarnatione Domini 214. filius Severi Aurelius Antonius Caracalla imperium suscipit.
Caracalla iste asperior patre et libidinis intemperatissimus, novercam suam non timuit habere uxorem. [Ipse medicos
dampnavit, qui quartanariis vel tertionariis remedia in collo appendebant.] Iste dum contra Parthos bellum
molitur, ab hostibus inter Edissam et Carram occisus est. Cui Macrinus succedit, qui eodem anno occisus est.
P. 166 v. 10 post clausit in marg. add. B1 quae recepit B2:]
Nota, quod tempore Severi aput Alexandriam post Iulianum episcopum Demetrius est substitutus. In
Antiochia Serapion episcopus ordinatur. Ierosolimis autem Narcissus, aput Cesaream Palestinam Teophilus.
P. 166 v. 25 post venit addit A:] Apud Francos de duce Pipino Grosso.
Pipinus Grossus dux ille supra memoratus
Nunc tenet infantem Daguberti semine natum,
Iudicio patrum quem decet esse caput.
Invidit infanti miranda cupido potentis,
Raditur inde caput pueri regnare volentis,
Parva monasterii membra cuculla tulit.
Post et in exilium iubet ut puer ipse feratur,
Missus et ad Scotos vel longius ire putatur,
Et maris et terre multa pericla ferens.
Filius ergo ducis Grimoaldus iura corone
Substulit et regni rapuit violenter honorem,
Regali more tollere cuncta volens.
Ira movet proceres, turbantur ubique potentes,
Mirantes servum regis diadema ferentem,
Prelia conficiunt, mox et in arma ruunt.
Victus et in bello Grimoaldus captus habetur,
Carceris orribilis perimi statione iubetur,
Totaque turbata Francia rege vacat.

Torna all'inizio