Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 180


gratiam, si placuerit, admittatis, ut sic apud vos dux predictus in suis etiam post obitum quodammodo
vivere videatur.

VII 84

Magister I., clericus noster, apud vos plenum de nostra intercessione sperat invenire favorem. Fiducialiter
itaque ipsum vestre gratie recommendamus, tamquam vestro provideri reputantes in nostro.

VII 85

Erubescimus gravare prelatos, verum cum debitum urgeat, quo magistro I. tenemur, velantes erubescentiam
per ministrum rogamus, ut vice nostra procuretis cum aliquo prelatorum Normannie,
ut eidem magistro, immo nobis in ipso, provideat in aliquo beneficio prebendali, presertim cum
aditum pandant merita precibus et pro eo virtus probata peroret.

VII 86

Ecce, iuxta consilium nostrum .. paratus est cedere, cui iam impetravimus litteras cessionis. Quia
vero carus est nobis et tenemur non deesse cedenti, presertim cum nostra et vestra pariter contemplatione
cedat et voluntate, quanto licet, decet et expedit, sinceritatis affectu ipsum vestre gratie
devote commendamus; nos, ut paternitati vestre placuerit, tractantes in ipso.

VII 87

In .. presbytero utriusque manus amissio ministri necessitatem induxit, ut pro defectu proprie succedat
in subsidium aliena, eo quod, quanto minus ei sua membra deserviunt, tanto plus indiget
ministerio servientis. Retardat autem paupertas obsequium, et in quibusdam obsequiorum adiectio
facilitatem non recipit obsequendi. Ne igitur videamur omnino reputare indignam ipsius nostra
miseratione miseriam, mandamus, quatenus prefato presbytero a duabus ecclesiis tue diocesis in
quattuor libris imperialium annuatim pro sustentatione ministri facias provideri.

VII 88

Torna all'inizio