rogamus, ut hoc velitis assumere et vos taliter preparare, ut
cum ambaxiatores nostros pro vobis miserimus, honorifice,
sicut decet vel expedit, veniatis; scientes quod sumus et erimus
parati vestram personam sequi in omnibus et honorare.
Pro feudo autem vestro duo millia librarum nostre monete
habebitis et fenum et paleam a communi.
CXXV.
Responsiva ad eamdem.
Dominationi vestre grates quas possumus referentes, pro
eo quod nostram personam non sua bonitate sed vestra voluistis
potius honorificentia sublimare, tam de nostrorum amicorum
consilio quam fidelium singulorum, magnificentie vestre
servire promittimus et ad regimen civitatis vestre que super
alias vere potest omni bonitate ac scientia commendari, si
vestro communi placuerit, honorifice veniemus, illa semper
facere cupientes, que universitati vestre utilia sint et grata.
CXXVI.
De civitate ad civitatem super alia materia.
Cum vestre prudentie virum nobilem G., summe potentie
civem nostrum, in potestatem, ut petiistis, concesserimus, miramur
quomodo, nostre tam antique quam nove dilectionis
immemores existentes, eum licentiastis non velut decuit sed
prout vobis placuit, indecenter sequimentum sibi debitum
subtrahendo. Cuius rei causa vestram universitatem attentius
deprecamur, quatenus quod factum est velitis amore nostro
taliter revocare, quod ipse suum officium regendi vos per
annum exequi valeat sicut decet, et nos amicitie vestre non
ad aliud quam ad servitia teneamur.
|
|