Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

79


parvis incepit et de parvis ad magna profecit et de magnis ad maxima
pervenit. fuit enim in triplici statu, scilicet in statu
inchoationis, [progressionis] et perfectionis. in statu inchoationis
fuit multum parva. in statu progressionis fuit satis
magna. in statu sue perfectionis fuit et est potens et maxima.
iste est enim modus et gradus proficiendi, scilicet a parvis
incipere, ad magna procedere et ad maxima pervenire. de
hoc exemplum habemus in naturalibus, in corporalibus et in spiritualibus.
in naturalibus quidem exemplum habemus, quod lux
in sua perfectione non statim diffundit se, sed in modica luce
aurore; postea procedit in maiorem lucem, tandem crescit in perfectam
diem. et hoc est quod dicit sapientissimus Salomon:
"Semita iusti, quasi lux splendens, procedit et crescit usque
ad perfectam diem". de hoc etiam exemplum habemus
in corporalibus, quia quando homo nascitur, non nascitur semper
in corpore vel etate perfectus, sed de pueritia venit

Torna all'inizio