Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 848


Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod meritum pendet ex radice caritatis;
unde contingit quandoque quod in activa quis plus mereatur quam in contemplativa,
vel e converso, secundum quod maiorem habet caritatem vel minorem.
Nihilominus tamen cum quaeritur de duobus in genere quid sit maioris meriti,
intelligendum est quantum pertinet ad rationem ipsorum actuum, non quantum
ad ipsos operantes. Est ergo duplex meritum; scilicet dimissionis culpae, et
consecutionis gloriae: quantum ad primum, maioris meriti dicitur activa quam
contemplativa, inquantum laboriosior; unde habet plus de ratione satisfactionis.
Quantum autem ad meritum consecutionis gloriae, sic contemplativa vita
est maioris meriti quam activa quantum ad puritatem: quia non admiscetur ei
tantum de pulvere terrenorum, sicut fit in activa vita.
Sed quantum ad intensionem meriti videtur contemplativa iterum maioris meriti
illa parte activae quae circa sui moderationem studet; minoris autem quantum
ad illam partem quae profectui aliorum invigilat: quia hoc ipsum videtur esse
fortioris caritatis secundum genus, quod homo, praetermissa consolatione qua
in Dei contemplatione reficitur, gloriam Dei in aliorum conversione quaerat:
quia etiam in humana amicitia verus amicus quaerit magis bonum amici quam
de eius praesentia delectari.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod contemplativa dicitur esse a Gregorio maior
merito, quia minus habet de impuritate demeriti admixtum.
Ad secundum dicendum, quod ex dilectione Dei videtur procedere quod homo
praetermissa propria consolatione voluntatem Dei implere studeat in aliorum
salute; unde Gregorius super Ezech.: «Est amanti animae non parva
consolatio, si cum ipsa differtur, per eam multae colligantur».
Ad tertium dicendum, quod Philosophus loquitur de contemplativa vita per
comparationem ad activam, quae in rebus humanis negotiatur, non autem
respectu illius quae proximorum saluti insistit.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est de donis et virtutibus
perficientibus in vita activa, quod manent in patria, sed non quantum ad
eosdem actus; similiter etiam dicendum est de vita activa: unde vita activa
quantum ad illos actus quos modo habet, quibus turbatur de proximorum
necessitatibus et de propriis passionibus, non remanebit: quia tunc panem esurienti
non porriget, ut in Glossa inducta subiungitur.
Manebit autem quantum ad alios actus qui erunt virtutum et donorum in patria.
Vita autem contemplativa nihilominus est diuturnior quam activa: quia manet
etiam quo ad illos actus quos in via habet: qui quidem in statu viae sunt imperfecti,
sed in patria perficientur. Unde Gregorius dicit super Ezech. de contemplativa
vita: «Etiam cum contendimus, vix aliquid aut parum attingere valemus».

Torna all'inizio