eorum stragem magis gestiens, quam salutem,
solum pudorem reputat bello non vincere:
quin potius viam ruinae contradicentibus
aperire, et ut nullus resistendi sumat audaciam,
truculenter reproborum satagit ad vindictam.
Quocirca vos qui estis fide praediti,
praeclari mente, natione nobiles, virtutibus locupletes,
ita cum omnium reverentia tam victoriosi
principis celebretis magnificentiam,
formidetis potentiam, magnificetis honorem,
ut per exhibitionem bonorum operum,
grata mereamini consequi beneficia
praemiorum.
Cap. IV.
Ezelino, super deditione civitatis
Faventiae.
Licet prae suis diffisa meritis, ex
conscientia gravium quas in nos commiserat
offensarum, distulerat hactenus
mandatis nostris favisse Faventia, nostrae
tamen obsidionis viribus ausa est aliquandiu
restitisse propter hyemis intemperiem, quae
suam diffidentiam confovebat, nunc autem
verni temporis advenienti temperie, quo civitatis
ejusdem muris et machinis dirutis, et fossis
nostris subterraneis intima penetrantibus
civitatis, ut bellum tam interius, quam
exterius gereretur, et cives ipsos oporteret
|
|