: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 13


QUALITER IMPERATOR VINCIT MEDIOLANENSES. - Facta igitur pace inter imperatorem
et Mantuanos et comitem Sancti Bonifacii, qui Mantuam obtinebant, obsidio longa castri Sancti
Bonifacii est soluta. Tunc imperator cum exercitu maximo intravit districtum Brixie,
destruendo omnia incendiis et rapinis. Tunc etiam Montem Clarum nobilissimum locum
subvertit. Mediolanenses vero, amicis undique congregatis, cum exercitu infinito in auxilium
Brixiensium venientes, castra sua non longe ab exercitu romani principis posuerunt. Sed
quodam lutoso fluviolo mediante bellum committere minime potuerunt. Cum autem Mediolanenses
reverterentur, nichili mali penitus suspicantes, imperator subito cum militia pervenit
ad eos apud Curtem Novam; et facto impetu contra ipsos, multos ex eis cepit et plures concidit.
Carotium quoque eorum et potestatem, scilicet filium ducis Veneciarum, similiter apprehendit.
Circa festum igitur beati Andree imperator predictum triumphum de Mediolanensibus
est adeptus. Tunc temporis imperator in exercitu habuit elefantem, ad quem videndum
confluebant populi Lombardie.
DE OBSIDIONE BRIXIE. - Anno Domini 1238 comes Gevehardus de Sansonia nuncius
imperatoris venit Paduam et pietate commotus super iuxtas querelas abbatis Sancte Iustine,
suum monasterium restituit, removens inde custodes et procuratores quos ibi posuerat Ecelinus.
Eodem anno imperator obsedit Brixiam a medio iulio usque ad festum Sancti Michaelis;
et civibus viriliter se defendentibus, confusus inde recessit.
Istis temporibus Ecelinus, fugato de finibus Marchie, obsedit Montagnanam, quam nullo,
modo potuit obtinere et paulo post Marchio, resumptis viribus, recuperavit Estem et eam
fortiter communivit.
DE ADVENTU FEDERICI IN CIVITATE PADUE. - Anno Domini 1239 circa conversionem
Sancti Pauli venit Paduam imperator fecitque residentiam in monasterio Sancte Iustine duobus
mensibus. Tunc temporis, admonitione premissa, papa Gregorius in dominica Olivarum publice
ipsum Rome excommunicationis vinculo innodavit. Interea dum imperator in predicto

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio