et peditum et sagittariorum super castellum de Pecciori, et omnia alia castella de Valle 
Here; quod castrum cum aliis longo tempore multas iniurias Pisanis intulerat: in quo erant 
milites CCCC et pedites tria milia ad bellum parati, et castrum erat tutissimum, vallo et 
muro fortissimum: et in vigilia Sancti Iohannis Baptiste, omnes de castro, sine omni conditione 
et tenore, cum C obsidibus se reddiderunt Pisanis, et Pisani totum in circuitu et eius 
burgos igne cremaverunt, et magnam partem muri et muniorum destruxerunt: et castrum 
Pave, quod erat rocca fortissima, uno die ante pugnando ceperunt, et igne demum incenderunt, 
et alia duo castella igne succenderunt, et omnia alia castella de Valle Here, usque 
ad civitatem Vulterre, cum multis obsidibus et securitatibus magnis, et pecuniam dando, se 
Pisanis sine omni conditione reddiderunt. Et sic Pisani cum magno honore, VI kal. Iulii, 
redierunt. Post aliquot dies, omnes de castro de Pecciori, a maiori usque ad minorem, omnia 
commandamenta Pisanis Consulibus eorumque successoribus iuraverunt. Capitanei vero 
eiusdem castri iuraverunt fidelitatem similiter; pro qua fidelitate Pisani Consules dederunt 
terram prope ecclesiam Sancti Cassiani de Kinsica in feudum predictis, pro edificandis 
domibus eosque regere et per mare portare, sicut suum populum, securitatibus promisere. 
Eodem anno Pisani consules XIII galeas pro servitio imperatoris Frederici fecerunt, et omnia 
ordinamenta civitatis, scilicet de ampliando comitatu et iustitia, et carisiis et fossis, honorifice 
complevere. 
A.D. MCLXIIII, ante kal. Aprilis. Rainaldus Coloniensis archiepiscopus, et Italie 
archicancellarius, venit Pisas et cum magno honore receptus est; et voluntatem imperatoris 
Frederici Pisani honorifice fecerunt, et per totam Tusciam, Marchas et Romagniam perrexit, 
et Boccium Pisanorum Consulem, cum duobus sapientibus, videlicet Rainerium Gaitani, et 
Lambertum quondam Lanfranci secum duxit honorifice. Luca, Florentia et omnes civitates, 
et castella omnia, precepta imperatoris Frederici et predicti cancellarii obtentu Pisanorum 
et timore iuraverunt, tribute et dona plurima et infinitam pecuniam ei dederunt. Nullus 
enim marchio et nullus nuntius imperii fuit qui tam honorifice civitates Italie tributaret, et 
Romano subiceret imperio. Boccio Pisanorum Consuli, et predictis Rainerio et Lamberto, 
in reversione, munera magna dedit. XII kal. Octubris, Pisas reversus est, et in ecclesia 
Sancte Marie laudes magnas contulit Deo et imperatori Frederico, et Pisano populo de tanto 
honore quem ei dedit, timore Imperatoris et obtentu Pisani populi. Exinde perrexit ad Serzanam, 
ibique parlamentum cum Consulibus civitatum Tuscie fecit, et palam gratias magnas 
Pisanorum Consulibus retulit, qui cum multis sapientibus ibi presentes erant; ibique omnes 
Consules civitatum Tuscie ad piissimum Augustum in Longobardiam reinvitavit, et sic ad 
Imperatorem reversus est, et coram imperatoria maiestate laudes de Pisanis reddidit magnas.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
 
  |