IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 6
DIVISIO TEXTUS
Postquam Magister determinavit de Incarnatione Dei, hic determinare incipit
conditiones Dei incarnati. Dividitur autem haec pars in duas: in prima determinat
de his quae conveniunt Deo incarnato ratione unionis; in secunda de his
quae pertinent ad naturam assumptam absolute, dist. 13, ibi: «Praeterea sciendum
est». De his enim quae absolute pertinent ad divinam naturam, determinatum
est in 1 lib.. Prima autem pars dividitur in duas: primo determinat de his
quae dicuntur de Deo incarnato, exprimentia ipsam unionem, sicut quod dicitur:
Deus est homo, vel factus est homo; in secunda determinat de his quae
conveniunt ei consequenter ad unionem, dist. 8, ibi: «Post praedicta, inquiri
debet, utrum de natura divina concedendum sit quod de Virgine sit nata».
Prima dividitur in tres partes: in prima movet quaestionem de locutionibus
exprimentibus unionem; in secunda ponit diversas opiniones de modo unionis,
ibi: «Alii enim dicunt»; in tertia ostendit quomodo intelliguntur diversimode
praedictae locutiones secundum diversas opiniones, dist. 7, ibi: «Secundum
primam vero dicitur Deus factus homo, et homo factus Deus».
«Alii enim dicunt in ipsa Verbi Incarnatione hominem quemdam ex anima
rationali et humana carne constitutum». Hic ponit opiniones, et dividitur in tres
partes secundum tres opiniones quas ponit; secunda incipit ibi: «Sunt autem
alii qui istis in parte consentiunt»; tertia ibi: «Sunt etiam alii qui in
Incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum
etiam hominem aliquem, sive etiam aliquam substantiam ibi ex anima et carne
compositam vel factam diffitentur». Quaelibet autem trium partium dividitur in
duas partes, in opinionem et confirmationem. Confirmatio primae opinionis
incipit ibi: «Et ne de suo sensu tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus
muniunt testimoniis»; secunda autem ibi: «De hoc Augustinus in libro
Sententiarum Prosperi ait». Confirmatio autem tertii ibi: «Ne autem et isti de
suo sensu influere videantur, testimoniis in medium productis quod dicunt
confirmant».
Ad evidentiam autem eorum quae dicuntur, oportet primo tria videre. Primo in
quo istae tres opiniones conveniant. Secundo in quo una harum opinionem ab
alia differat. Tertio quid unaquaeque ponat.
IN QUO TRES ILLAE OPINIONES CONVENIANT
Quantum ad primum sciendum, quod istae opiniones conveniunt in quatuor:
primo, quia quaelibet harum ponit unam personam in Christo, scilicet divinam,
per quod recedunt ab haeresi Nestorii: secundo ponunt in Christo duas naturas,
et tres substantias, scilicet Divinitatem, animam, et corpus, ex quibus duobus
|
|