malignantes. boni autem iudices et rectores sunt tanquam canes
Dei, qui latrant contra lupos, idest contra homines impios et iniustos,
et ideo gregi Dei sunt valde neccessarij. reffert Petrus Manducator,
maximus doctor, quod cum Philippus, rex Macedo,
qui fuit pater magni Alexandri, obsideret Athenas, quidam
mediatores voluerunt componere inter eos. rex autem Phylippus
dixit Atheniensibus: "Tota causa discordie inter me
et vos sunt vestri iudices et advocati. sed si vultis ut a vobis recedam,
date mihi .VI. de sapientioribus iudicibus et advocatis,
qui sunt inter vos, quos ego eligam et ipsos mecum
obsides ducam, et vos in pace dimittam". cum audisset Demostenes,
sapientissimus perorator, in populo concionatus est
dicens: "Inter lupos et pastores longo tempore discordia magna fuit.
tandem dixerunt lupi pastoribus: "Tota causa discordie
inter nos et vos sunt isti canes. sed date nobis canes et
vos dimittemus in pace". pastores autem fuerunt simplices
et dederunt eis canes et ipsi eos continuo occiderunt. tandem,
|
|