Africanis partibus Romam ob amorem apostolorum aduentan-
tem, et per preceptiones sanctorum pontificum Narnienses sorti-
tus es predicare, quos tibi sede commissa decorasti et pre-
dicando traxisti ad Christum. Et nunc omnis te expectat plebs
tua, beate, quasi reductum de exilio». Quantas autem uirtutes
per eum Dominus, postquam Romam ingressus est, sit operatus,
quanti ceci illuminati, quanti demoniaci saluati, quanti infirmi
sanati, enumerare longum est. Unde per triduum ibi detento,
quarto die ipse per se pontifex cum cuncto clero ornauerunt
uehiculum, excalceatis pedibus baiulantes eum, sic contra suos
dicentes ciues ... Dum uero per itinera duceretur, occurrebant
ei multi infirmi, qui tacto feretro eius sani efficiebantur.
Nuntiatum est autem ciuibus suis; qui quanta letitia
adiuuati, quantas Deo gratias reddiderunt, enumerare non
possum, unusquisque sufficit mente tractare. Omnes enim,
quibuscumque occupationibus tenerentur, paruulorum et su-
pellectilis prae tanta letitia obliuiscentes, omni cura postposi-ti a
mo, prout quisque uelocius ire poterat, obuiam processerunt.
Plurima igitur exultatione beatissimum corpus recipientes,
diligentissime in confessione propria locauerunt; ubi iugiter
omnipotens Deus non solum demoniacis, uerum etiam omni-
bus infirmantibus, qui pura conscientia beatissimum Iuuena-
lem fideliter uenerantur, salutis beneficia prestare non desinit.
Preterea Narniensis patriae incolas ubilibet tanta dilectione
custodit, ut in quocumque periculo seu tribulatione constitu-
tos ad ipsum fideliter proclamantes eruat et suis precibus,
quod iuste poscitur, efficiat, prestante domino nostro Iesu
Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto laudabilis et glorio-
sus permanet in secula seculorum. Amen.
|
|