omnibus in hac quoque ubertate bibliothecae sibi parandae est concessa
facultas; sed detur et hoc ipsum: non omnibus idem est animi
vigor, non eadem in conquirendis rebus industria, in conservandis
diligentia, in mutandis iudicium; quod nisi recentiorum industria
hac quoque parte fuisset perditis rebus opitulata, in obscuro adhuc
essent illi per quos romanam linguam vindicari oportuit. Satis
enim laterent, si a nullo aut a quam paucissimis intelligerentur;
quod vero multos aiunt ob eam rem supra quam praestare possint
audere, utinam eo semper statu res humanae fuissent, ut non plures
reperti essent qui videri mallent quam esse docti! Fuit itaque pernecessarium
romanas litteras hac quoque ratione suscitari; frustra
enim veteres scriptores postliminio receptos vidissemus, nisi et
civitatis iura recepissent, quod sine eiusmodi patrocinio aut nunquam
aut sero contigisset.
Verum quum multi sint quibus hoc nomine debere velimus, cui
|
|