et habens cor vanum, et erat natione Pisanus, quem processu
temporis, cum habitaret in loco de Fixeclo, fratres extraxerunt
de puteo in quem se ipsum precipitaverat, nescio qua stulticia
vel desperatione temptatus. Et postmodum paucis elapsis diebus
ita disparuit, quod in aliqua parte mundi non potuit repperiri
ab aliquo. Quapropter suspicati sunt fratres quod eum diabolus
asportasset. Ipse viderit! Igitur, cum essem cum eo in civitate
Pisana et cum sportis nostris panem mendicando iremus, occurrit
nobis quedam curtis, quam ambo pariter sumus ingressi. In
qua erat vitis frondosa desuper extensa per totum, cuius viriditas
delectabilis ad videndum et umbra nichilominus ad quiescendum
suavis. Ibi erant leopardi et alie bestie ultramarine quam plures,
quas libenter aspeximus longo intuitu, quia libenter inusitata et
pulcra videntur. Erant etiam ibi puelle et pueri in etate ydonea,
quas pulcritudo vestium et facierum speciositas multipliciter
decorabat et faciebat amabiles. Et habebant in manibus, tam
femine quam masculi, viellas et cytharas et alia genera musicorum
diversa, in quibus modulos faciebant dulcissimos, et gestus
representabant ydoneos. Nullus tumultus erat ibi, nec aliquis
loquebatur, sed omnes in silentio ascultabant. Et cantio quam
cantabant inusitata erat et pulcra, et quantum ad verba, et quantum
ad vocum varietatem et modum cantandi, usque adeo ut
cor iocundum redderetur supra modum. Nichil nobis dixerunt,
sed et nos nichil diximus eis. Cantare non cessaverunt quousque
[fu]imus ibi, tam voce quam musicis instrumentis. Et contraximus
ibi longam moram [et] vix scivimus recedere inde. Nescio,
novit Deus, unde tante letitie talis apparatus occurrerit, quia nec
antea illum videramus vel similem, nec postea videre potuimus.
Cum autem egressi fuimus inde, occurrit michi quidam homo,
quem non cognoscebam, et dixit se esse Parmensem; et cepit
me tenere et acriter increpare et vilipendere dure et dicere: «Vade,
miser, vade! Multi mercenarii in domo patris tui panibus abundant
et carnibus, et tu vadis hostiatim mendicando panem ab
his qui non habent, cum posses tu multis pauperibus abundanter
tribuere. Deberes modo cum dextrario per Parmam discurrere et
cum hastiludio tristes letos efficere, ut esses dominabus spectaculum
|
|