Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 126


«Sed non habuit praescientiam eorum quae futura erant». Videtur falsum; quia
cum nos quorumdam futurorum praescientiam habeamus, cognitio eius fuisset
imperfectior quam nostra. - Sed dicendum, quod nos non cognoscimus futura
nisi prout quodammodo sunt praesentia in suis causis, quae sunt determinatae
ad tales effectus, vel de necessitate, vel in maiori parte; et sic etiam Adam in
primo statu futurorum cognitionem habuit multo plenius quam nos; non tamen
eorum quae causas determinatas non habent, sicut ea quae ex libero arbitrio
dependent, ut casus suus.

Torna all'inizio