sapiens in suis epistolis. Hic usitatus modus est locutionis 
in concionibus, nos quoque hoc per singula demonstrabimus 
in sequentibus. 
Que a maiori ad minorem mittitur, ob duas similiter 
causas exilis dicitur; vel quia descendit vel quia unum tantum 
habet accidens: imperium in domnis, in aliis maioribus personis 
petitionem continet. At si quis contra asserat maiores 
quoque personas et domnos persepe blandiendo postulare, 
respondendum est, quia tunc non servat ordinem sue dignitatis; 
eo enim ipso, quod postulat, inferior esse monstratur. Omnis 
namque postulans minor est eo, quod postulatur. 
Que vero a pari ad parem epistola scribitur, mediocris 
idcirco dicitur, quia inter sublimem et exilem media nec 
ascendit ad superiorem nec descendit ad inferiorem, sed servans 
parilitatem duo in se continet accidentia: blanditiem et petitionem; 
atque hoc hactenus, nunc de salutationibus succincte 
tractemus. 
C 
Salutationes, ut diximus, epistolis preponende diverse 
secundum diversitatem personarum sunt adhibende. Aliter 
enim ecclesiasticas, aliter seculares salutamus personas. Item 
ecclesiasticarum multe sunt differentie, nam aliter salutamus 
honore fulgentes, aliter nulla dignitate sublimatos, aliter canonicos, 
aliter monachos, aliter episcopos, aliter abbates; alium 
laudamus de sapientia, alium de religione, alium de utroque.
  |  
  |