Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 74


impossibile, quia ex hoc sequeretur infinita esse simul actu; sed quod cultellus
factus a quodam fabro sene, qui multoties instrumenta sua renovavit, sequitur
multitudinem successivam instrumentorum, hoc est per accidens; et nihil prohibet
esse infinita instrumenta praecedentia istum cultellum, si faber fuisset ab
aeterno. Et similiter est in generatione animalis: quia semen patris est causa
movens instrumentaliter respectu virtutis solis. Et quia huiusmodi instrumenta,
quae sunt causae secundae, generantur et corrumpuntur, accidit quod sunt infinitae:
et per istum etiam modum accidit quod dies infiniti praecesserint etiam
istum diem: quia substantia solis ab aeterno est secundum eos, et circulatio
eius quaelibet finita. Et hanc rationem ponit Commentator in 8 Physic..
Ad sextum dicendum, quod illa obiectio inter alias fortior est; sed ad hanc
respondet Algazel, in sua Metaph., ubi dividit ens per finitum et infinitum; et
concedit infinitas animas esse in actu: et hoc est per accidens, quia animae
rationales exutae a corporibus non habent dependentiam ad invicem. Sed
Commentator respondet, quod animae non remanent plures post corpus, sed ex
omnibus manet una tantum, ut infra patebit; unde nisi haec positio, quam ponit
in 3 de Anima, primo improbaretur, ratio contra eum non concluderet. Et hanc
etiam rationem tangit Rabbi Moyses , ostendens praedictam
rationem non esse demonstrationem.
Ad septimum dicendum, quod etiam si mundus semper fuisset, non aequaretur
Deo in duratione: quia duratio divina, quae est aeternitas, est tota simul; non
autem duratio mundi, quae successione temporum variatur. Et hanc ponit
Boetius in 5 de Consolatione.
Ad octavum dicendum, quod in caelo non est potentia ad esse, sed ad ubi tantum,
secundum Philosophum: et ideo non potest dici, quod potentia ad esse sit
finita vel infinita: sed potentia ad ubi finita est. Nec tamen oportet quod motus
localis, cui correspondet haec potentia, sit finitus: quia motus est infinitus
duratione ab infinitate virtutis moventis, a qua fluit motus in mobile. Et haec est
ratio Commentatoris, in 11 Metaph.: tamen hoc quod dicit, quod non
habet potentiam ad esse, intelligendum est, ad acquirendum esse per motum;
habet tamen virtutem vel potentiam ad esse, ut dicitur in 1 Cael. et Mund., et
haec virtus finita est; sed acquiritur duratio infinita ab agente separato infinito,
ut ipsemet dicit.
Ad nonum dicendum, quod duratio Dei, quae aeternitas eius est, et natura
ipsius sunt una res; et tamen distinguuntur ratione, vel modo significandi: quia
natura significat quamdam causalitatem, prout dicitur natura motus principium;
duratio autem significat quamdam permanentiam: et ideo si accipiatur
praeeminentia naturae divinae et durationis ad creaturam, ut utrumque est res
quaedam, invenitur eadem praeeminentia: sicut enim natura divina praecedit
creaturam dignitate et causalitate; ita et duratio divina eisdem modis creaturam

Torna all'inizio