Erigite, et nostro sic insultate pudori:
Optima vincendi species, quando hostis amicus
Fit meritis. Sed pretereo speciosa profari,
Nomen amicitie quoniam fortuna silere
Nostra iubet; satis est miseros optasse salutem
Et veniam petiisse reos. Per sacra Tonantis,
Per vestros, Romane, deos, ignosce paratis
Supplicium penamque pati. Non nostra negarim
Crimina; sed verum liceat, dux sancte, fateri
Te coram: nostro violentus prefuit auctor
Hanibal errori nostrasque cupidine summi
Imperii pavit furias, et velle coegit
Quod sero nunc nolle dolet. Verum ille necesse est
Ut pereat scelerumque ruat cum pondere tandem.
Sic illum sua fata vocant: tu nostra benignus
Respice. Si civem crudelem sensimus hostem,
Tu civis pius esse velis, qui diceris hostis.»
Dixit et ante pedes iacuit victoris At ille
Erigit et vultu respondet pauca severo:
«Non pacis tractator ego, sed victor et ultor
Sum scelerum Libicas, memini, transmissus in oras.
Quam michi spem Fortuna ferat, victoria quam sit
Prona michi notum est. Sed me tamen ultima vestri
Fata movent: animum nequeo posuisse benignum.
Mundus ut agnoscat sic nos pia bella movere,
Ut nostro sit pacis amor sub pectore semper,
Parcimus indignis. Has pacis figite leges
|
330
335
340
345
350
|