Oppidum  dictum est, quod opem praebet.  
 Orcus  ab urguendo mortem dictus. C enim pro G frequenter  
ponebant antiqui.  
 Offendices  dicebant ligaturae nodos, quibus apex retinebatur.  
Id cum pervenisset ad mentum, dicebatur offendimentum.  
 Praeceptat  saepe praecipit.  
 Plisima  plurima. 
  |  
  |