Nonne ferox Macedum protectus ab hoste tyrampnus
corda venenatus inter amica perit ?
Quid Darium referam, quid Cyrum, quidve Neronem?
Nam tenui semper stamine pendet honor.
Ecce modernorum priscis exempla relictis:
paupertate nichil tutius esse potest.
Unicus ille leo, fidei vigor, unicus imo
murus et hostilis unicus ille timor,
dux ferus et nostre Corradus causa salutis,
(Cur? Quia magnus erat.) proditione perit.
Qui modo regnantes et fortes fregerat arces,
cui genus et census robora dura dabant,
nuper (ve misero!) sub paupertatis amictu
captus et inclusus Anglicus acta luit.
O cecum mortale genus, quid tutius ergo
paupertate? Fere nil: nichil absque fere.
Vade per Yspanos, et nigros vade per Indos,
vade per insidias, vade per omne nemus,
vade per hostiles cuneos turmasque latronum,
dummodo sis verus, tutus, egenus, eris.
Quid faciet vacuus coram latrone viator?
Letus et intrepidus fundet ad astra melos.
Quid rutili torques, quid prosunt ergo thiare,
quid sceptrum, quid honos, quid loculusve satur?
Quidve magistratus et quid pretiosa supellex?
Paupertate nichil tutius esse potest. "
Tunc ego: " Scire velim, si non nimis esset onustum:
|
155
160
165
170
175
|