Guido Faba: Epistole

381


XLIV.
Remissio cause ad papam facta a iudice delegato.
Testis sit mihi Deus et acta iudicii proferant in medio
veritatem, quod in causa que inter A. et a M. vertebatur
mihi a vestra clementiam delegata, de sapientum consilio iustum
iudicium iudicavi. Cum autem a sententia per me lata
M. appellaverit ad sedem apostolicam supradictus, asserens
contra iustitiam se gravatum, eius appellationi deferens ut
decuit reverenter, et ad prosequendum eam terminum statuens
competentem, ipsum ad pedes vestre destino sanctitatis, ut in
hac parte fiat quicquid vestre beatitudini conplacebit.
XLV.
De civitate ad civitatem pro securitate.
Licet homines terre nostre viri pacifici habeantur, amicos
diligentes antiquos et novos acquirere cupientes, tamen ad
vestram securi non possunt accedere civitatem; causam non
dicimus, quia non convenit vel oportet: nam huius rei vos
omnem scitis originem et processum. Rogamus igitur magnificentiam
vestram laudabilem et prudentem, ut nobis fiduciam
prebere velitis et securitatem dare, si complacet, per litteras
speciales; ita quod ad vos duos oratores mittere valeamus,
qui nostri communis vicem gerentes, potestatem habeant concordiam
faciendi.
XLVI.
Responsio grata.
Sicut iniustis petentium desideriis non licet annuere, ita
precamina que sunt iusta non decet fatigationibus protelare.
Unde vestre prudentie vestreque magnificentie securitatem
mittimus postulatam per has litteras sigilli nostri communis
robore communitas, ut ad civitatem nostram fiducialiter venire

Torna all'inizio