Mulis celebrantur ludi in Circo maximo Consualibus, quia
id genus quadrupedum primum putatur coeptum curru vehiculoque
adiungi.
Mais idibus mercatorum dies festus erat, quod eo die Mercurii
aedes esset dedicata.
Minusculae Quinquatrus appellabantur idus Iun., quod is
dies festus erat tibicinum, qui Minervam colebant. Quinquatrus
proprie dies festus erat Minervae Martio mense.
Muli Mariani dici solent a Mario instituti, cuius milites in
furca interposita tabella varicosius onera sua portare adsueverant.
Mulus vehiculo lunae habetur, quod tam ea sterilis sit, quam
mulus; vel quod, ut mulus non suo genere, sed equis creatur,
sic ea solis, non suo fulgore luceat.
Murciae deae sacellum erat sub monte Aventino, qui antea
Murcus vocabatur.
Membrum abscidi mortuo dicebatur, cum digitus eius decidebatur,
ad quod servatum iusta fierent reliquo corpore conbusto.
Monodus appellatus est Prusiae filius, qui unum os habuit
dentium loco. Similiter habuit et Pyrrhus rex Epirotarum.
Minotauri effigies inter signa militaria est, quod non minus
occulta esse debent consilia ducum, quam fuit domicilium
eius labyrinthus. Minotaunis putatur esse genitus,
cum Pasiphae Minois regis uxor dicitur concubuisse cum
tauro. Sed adfirmant alii Taurum fuisse nomen adulteri.
Manius praenomen dictum est ab eo, quod mane quis initio
natus sit, ut Lucius, qui luce.
Manliae gentis patriciae decreta nemo ex ea Marcus appellatur,
quod M. Maulius, qui Capitolium a Gallis defenderat,
cum regnum adfectasset, damnatus necatusque est.
|
|