3. De Rodoald duce Foroiulano, et de Ansfrit, qui eius ducatum invasit.
4. De sinodo quae aput Constantinopolim facta est, et de epistola Damiani episcopi.
5. De eclipsi lunae et solis, et de pestilentia quae Romae et Ticini facta est.
6. Quomodo per antiquum hostem Aldoni et Grausoni nuntiatum est, quod eos
Cunincperto occidere vellet.
7. De Felice diacono gramatico.
8. De Iohanne Bergomensi episcopo.
9. De stella obscura quae tunc apparuit, et de eructuatione Bebii montis.
10. Quomodo gens Sarracinorum Africam cepit et Cartaginem diruit.
11. De morte Constantini et regno Iustiniani et victoria eius de Sarracinis.
12. Quomodo Leo Iustinianum exilio trusum, regnum eius invasit.
13. Quomodo Tiberius Leonem superans et in carcerem coiciens r, imperator effectus.
14. Quomodo papa Sergius Aquileiensem sinodum nolentem sanctam quintam sinodum
suscipere correxit.
15. De Cedoald rege Anglorum, quomodo Romam veniens baptizatus est statimque obiit.
16. Quod regnum Francorum aput Gallias sub maioribus domus esse coepit.
17. De morte Cunincperti regis, et de regno filii eius Liutperti.
18. De Raginperto duce Taurinensium, quomodo superato Liutperto regnum invasit
et eo anno occubuit.
19. Quomodo Ariperto regnum invasit et Liutpertum vivum conprehendit et postea
extinxit.
20. Quomodo Rotharit aput Bergamum regnans ab Ariperto captus vitaque privatus est.
21. Quomodo Ansprandus in Baioariam fugiens, cum Theutperto eorum duce permansit.
22. Quomodo Aripert Ansprandi uxorem filiumque eius et filiam diversis modis deturpavit,
et quomodo Liutprandum ad patrem suum in Baioariam ire permisit
23. Quod aput Gallias maior domus Anscis, Arnulfi filius, tunc erat.
24. De morte Adonis aput Foroiuli et ducatu Ferdulfi, qui a Sclavis occisus est.
25. De ducatu Corvuli apud Foroiuli, qui a rege excaecatus est.
26. De Pemmone Foroiulanorum duce, et de nativitate trium filiorum eius.
|
|