heremi, pro parte ipsius, nostrae fuerit Excellentiae
humiliter supplicatum, ut eisdem fratribus
praedictis, dignaremur secundum justitiam
providere, fidelitati vestrae praecipiendo mandamus,
quatenus, si est ita, bonis ipsis eisdem
integre restitutis, eis praedictorum occasione,
nullam molestiam indebite inferatis, bonaque
ipsa eos possidere, et fructus ex eis percipere
permittatis pacifice et quiete : ita, quod propterea
nostro culmini, ipsorum justa querimonia
de vobis ulterius non feratur, et si jus aliquod
vos habere contenditis, illud apud competentem
judicem, ordine judiciario prosegui
studeatis.
Cap. XCIII.
Capitaneo, ut non permittat fideles molestari
contra gratiam eis concessam.
Pro parte universitatis hominum Montisculi,
fidelium nostrorum, in nostra fuit
praesentia nuper expositum cum querela:
quod cum ipsi, qui ultra eorum posse circa
ejusdem Castri munitionem attentos, se fideliter
obtulerint, et impendant, prout dudum
ab Excellentia nostra, et nostris nunciis receperunt,
per tempora in mandatis, propter
quod consueverunt ab aliis exactionibus et servitisi
nostris esse immunes: nuper T. de Colle,
fidelis noster Capitaneus in comitatu Arecii,
per dilectum filium nostrum, Fridericum de
Antiochia ordinatus, tam in retinendis equis
ad arma, quam de exactione pecuniae, datis
pignoribus ab eisdem et aliis gravaminibus
|
|