2. Praeterea, omne corpus videtur secundum formam quam habet. Sed forma
corporis Christi est forma gloriosa. Si ergo apparuit eis, in forma gloriosa
ipsum viderunt. Sed claritas gloriosi corporis non est proportionata oculo non
glorificato, cum sit maior claritate solis. Ergo Christus a discipulis videri non
potuit.
3. Praeterea, discipuli euntes in Emaus, viderunt eum in effigie peregrini. Aut
ergo illa effigies inerat ei secundum veritatem, aut erat tantum in oculis videntium.
Si erat in corpore Christi, cum in eo esset effigies propria, tunc duae effigies
erant simul in uno corpore, quod est impossibile. Si autem erat tantum in
oculis videntium, ergo erat praestigiosa apparitio. Sed ea quae praestigiose
apparent, non demonstrant veritatem rei. Ergo per hoc non poterat demonstrari
veritas resurrectionis.
SED CONTRA, inter omnes sensus maiorem certitudinem facit visus, ut dicitur in
1 Metaph.. Sed Apostoli, qui erant testes resurrectionis, debebant habere
certissimam fidem de resurrectione. Ergo debuit eis fieri argumentum ex visu.
Praeterea, hoc patet per id quod dicitur 1 Ioan., 1, 3: «Quod vidimus et audivimus
annuntiamus vobis».
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non debuit seipsis palpabilem exhibere. Palpabile
enim incorruptibili contrarium est, ut dicit Gregorius. Sed
contraria non possunt esse in eodem. Cum ergo corpus Christi esset incorruptibile,
videtur quod non debuerit ipsum palpabile exhibere.
2. Praeterea, differentiae tangibiles sunt calidum et frigidum, et huiusmodi contraria.
Sed in glorificatis corporibus non erunt huiusmodi contrarietates, ut
dicitur, nec etiam in elementis post mundi innovationem. Ergo corpus Christi
palpari non potuit.
3. Praeterea, hoc solum palpabile est quod est resistens tactui, et cui tactus
resistit; unde aer quamvis sit tangibilis, non tamen est palpabilis. Sed corpori
Christi non resistebat aliud corpus, quia ianuis clausis intravit. Ergo palpari
non potuit.
4. Praeterea, spiritus Angeli vel daemonis posset assumere corpus solidum
quod palpari posset. Ergo per palpationem non sufficienter probatur veritas
corporis.
5. Praeterea, alii sensus sunt magis spirituales quam tactus. Ergo magis per
eos debuit veritatem resurrectionis probare quam per tactum.
SED CONTRA, Luc. ult., 39: «Palpate et videte; quia spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere».
Praeterea, inter alios sensus homo certissimum habet tactum, ut dicitur in 2 de
Anima. Cum igitur cognitio resurrectionis debuerit esse certissima in
Apostolis, per tactum debuit eis ostendi.
|
|