: Chronicon Novaliciense

Pag 88

II


His tamen ex una tantum dat vulnera parte.
Tunc hastam dextra rapiens, clipeumque sinistra (vv. 336-39)
cęperat invisa terra trepidus decedere
Femina duxit ęquum nonnulla talenta gerentem.
Ipsa vero in manibus virgam tenet simul colurnam
in qua piscator hamum transponit in undam. (vv. 341-43)
Nam idem vir maximus gravatus erat undique tęlis. Ob hoc suspectam
habuit cuncto sibi tempore pugnam Sed cum prima lumina
Phoebus rubens terris ostendit,
in silvis latitare student et opaca requirunt. (v. 349)
Ergo tantum timor pectora muliebria pulsabat, ut cunctos susurros,
aures vel ventos horreret,
formidans collisos racemos sivę volucres. (v. 353)
Vicis diffugiunt, speciosa novalia linquunt,
montibus intonsis cursos ambage recurvos. (vv. 355-56)
Ast urbis populus somno vinoque solutus. (v. 356)
Sed postquam surgunt, ductorem quique requirunt
ut grates faciant, hac festa laude salutent. (vv. 360-61)
Attila nempue utraque manu caput amplexatur, ęgrediturque
thalamo ipse rex, Vualtharium dolendo
advocat, ut proprium quereret forte dolorem. (v. 364)
Cui respondunt ipsi ministri sę non potuisse invenire virum.
Sed tamen princeps sperat eundem Vualtharium in somno quietum
recubare tentum hactenus hac occultum locum sibi delegisse
sopori. Ospirin vero regina, hoc illi nomen erat, postquam
cognovit Hildegunde abessę, nec vestem deferre iuxta suętum
morem, tristior satrapę inmensis strepens clamoribus dixit:
«O detestandas, quas hęri sumpsimus escas,
o vinum, quod Pannonias dextruxerat omnes.
Quod domino regi iamdudum prescia dixi,
approbat iste dies, quem nos superare nequimus.
Hęn, hodię imperii nostri cęcidisse columpna
noscitur. Hęn, robur procul ivit et inclita virtus.
Vualtharius, lux Pannonię, discesserat inde,
Hildgundem quoque mi karam deduxit alumpnam».
Iam princeps offertus nimia succenditur ira. (vv. 372-80)

Torna all'inizio