Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 12


nec exercitium commendabant, sed graviter detestantes
stoliditatem operantium deridebant. Sed hec minima pars,
quantum ad numerum, fuit de semine Sem, sicut conicio, qui
fuit tertius filius Noe: de qua quidem ortus est populus Israel,
qui antiquissima locutione sunt usi usque ad suam
dispersionem.
 
VIII
1. Ex precedenter memorata confusione linguarum non leviter
opinamur per universa mundi climata climatumque plagas
incolendas et angulos tunc primum homines fuisse dispersos
. Et cum radix humane propaginis principalis in oris
orientalibus sit plantata, nec non ab inde ad utrunque latus per
diffusos multipliciter palmites nostra sit extensa propago,
demumque ad fines occidentales protracta, forte primitus tunc
vel totius Europe flumina, vel saltim quedam, rationalia
guctura potaverunt.
2. Sed sive advene tunc primitus advenissent, sive ad Europam
indigene repedassent, ydioma secum tripharium homines
actulerunt; et afferentium hoc alii meridionalem, alii
septentrionalem regionem in Europa sibi sortiti sunt; et tertii,
quos nunc Grecos vocamus, partim Europe, partim Asye
occuparunt.
3. Ab uno postea eodemque ydiomate in vindice confusione
recepto diversa vulgaria traxerunt originem, sicut inferius
ostendemus.
4. Nam totum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis paludibus
usque ad fines occidentales Anglie Ytalorum Francorumque
finibus et Oceano limitatur, solum unum obtinuit ydioma, licet
postea per Sclavones, Ungaros,

Torna all'inizio