Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 284


ipsi vero post hec dividunt per captivos, et unicuique servo ad interficiendum
dant decem aut plures aut pauciores secundum quod
maioribus placet.

Quomodo faciunt cum hominibus pacem,
et de terrarum nominibus quas subiugaverunt,
et de terris que eis viriliter restiterunt,
et de tirannide quam exercent in hominibus suis. <Cap.> VII.


<1>. Descripto quomodo pugnant, dicendum est de terris quas
eorum dominio subiugarunt, de quo isto modo scribemus: primo
dicemus quomodo faciunt cum hominibus pacem, secundo de terrarum
nominibus quas subdiderunt, tertio de terris que eis viriliter
restiterunt, quarto de tirannide quam exercent in eos.
<2>. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem nisi
subdantur eis, quia, ut dictum est supra, a Chingiscan habent

Torna all'inizio