Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 503


fac sirupum et additis pulveribus aliorum fiat electuarium;
detur cotidie mine cum aalida; si parum solvit, dupplica mirobolanos.
Detur etiam in ebdomada semel yeralogodion. Detur etiam
quandoque decoctio polipodii, agarici, viole, sene et reubarbare et
mirobolanorum citrinorum; dimitte per noctem, mane cola et da
addito pauco zuccaro propter amaritudinem. Accepta prima purgatione
vel secunda, pustulas de facie hoc unguento remove et de aliis
etiam locis: recipe coforbium, elleborum album, adaree, sulphur
vivum, auripigmentum, saponem gallicum, capitellum, in
quo distemperentur pulveres supradictarum specierum et fiat uguentum:
prius tamen saponem cum capitello ad ignem in testa
apponatur ut liquefiat, quo circa ungantur pustule; quibus extenuatis,
oleo hoc unge: recipe cerusam vel gersam, sanguinem draconis,
olibanum, mirtam, aloe, litargirum, sareocollum, simphitum;
hec omnia terantur et distemperentur cum oleo rosaceo et
aceto; si non habueris oleum rosaceum, oleum in quo decocte sint
rose sicce pone vel virides; hoc tale unguentum carnem restaurat
et consolidat ita quod non apparet cicatrix. Item aliter: primum
ungatur patiens ex yerologodion et sic inunctus intret furnum
quantum calidiorem poterit ferre, vel stabulum equorum, vel foveam
arenarum maris, ibique tabula supposita tamdiu moretur quousque
pene sudando sincopizet; inde egressus sumat tyriacam cum
vino bono distemperatam. Secundo vero die sequenti vel tercio,
purgetur cum yena Rufi et yeralogodion. Postquam autem convaluerit
a purgatione tercio vel quarto die yeralogodion inunctus intret
furnum vel stabulum vel foveant ut superius, et exiens tyriacam
similiter sumat, et hoc idem faciat ter aut quater et semper
tyriacam sumat. Ungatur quidem hoc unguento, in estate ad solem.
in hieme ad ignem: recipe sulphuris vivi, cimini, argenti
vivi ÷ III, vitellorum ovorum IIII, nitri, salis, mirre et pumicis;
hec tria assentur et pulverizetur; his etiam addatur piretrum,
camaleonta, piper, majorana, prassium, peucedanum, tartarum,
nigella, aristologia rotunda, elleborum album, yris illirica,
fenugrecum et orobum; hec omnia trita cum oleo et axungia dissolvatur
et cave, morbi enim materiam spuere facit. Electuarium ad
idem: accipe stercus columbinum, anserinum, asininum, bovinum,
florem sambuci, salatrum cum granis, fumumterre et serpentem
rufum truncatum a capite et cauda spacio trium digitorum et exoriatum
et mundatum ab intestinis; fac bullire in vino albo cum
succo fumiterre in olla rudi ita quod fumus non exeat, et inde extracta
caro bene siccetur et pulverizetur; vinum illud cum melle
misceatur et usque ad consumptionem bulliat additis odoriferis
speciebus, cum aliis pulveríbus electuarium fac et de eodem electuario
patiens comedat et ulcera ungat. Si pustule fuerint in facie,
rumpantur cum hoc electuario quod: recipe succi ciclaminsi, armoniaci
pulverem, alumen rotundum, auripigmentum, saponem;
confice sic: in succo ciclaminis dissolve armoniacum in olla ad ignem,
post remove ab igne et sic appone pulveres et saponem agitando,

Torna all'inizio