Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 224


maxima et multarum precum laboribus concesserunt.
Obtenta igitur a Grecis licencia, Anthenor et rex Talcibus ad
ciuitatem ueniunt, intrant in eam, et regi Priamo notificant aduentum
eorum.
Sequenti uero die rex Priamus, ciuibus ciuitatis Troye ad colloquium
conuocatis pro legacione Anthenoris audienda, mandauit
Anthenori ut quod ipse cum Grecis tractauerat in communi omnium
audiencia explicaret. Anthenor uero uolens sue dolositatis
commenta callide paliare longum contexuit in sua uerborum prolacione
sermonem, asserens in uerbis suis de multa Grecorum potencia,
de eorum legalitate et firmitate habita in promissis, propter
quod pro Grecis callidum argumentum induxit de firmitate treugarum,
quarum aliqua per eos non extitit uiciata. Item adiecit de
nimia debilitate Troyanorum et qualiter ad nichil aliud sunt deducti
nisi ut in continuis lacrimis et multa anxietate dolorum eorum continue
flebilem uitam ducunt, et ideo astruere per uerba sua nimium
est innisus quod amodo esset utile et salubre uiam diligenter exquirere
et inuentam diligencius eam sequi per quam posset eorum
lamentis et lacrimis finis imponi. Addidit eciam quod ad hoc cum
Grecis perueniri non potest nisi per auri et argenti maximas quantitates
in restaurationem grauium dampnorum eorum que propterea
sunt perpessi. Propter quod omnibus in suo sermone suasit habentibus
pecuniam et specialiter ipsi regi ut ad releuacionem tantorum
dolorum eorum manus apperiant, cum secundum uulgare prouerbium
dictum sit "melius est marsupiis pecuniariis acomodare dolores
quam cordis continuis doloribus anxiari. " Verum cum nondum a
Grecis potuerit finalem cognoscere uoluntatem, petiit et laudauit
vt Heneas cum eo ad Grecos se conferat, ut ambo simul a Grecis
uoluntatem eorum finalem eliciant et de obseruandis promissis per
Anthenorem sint Greci in maioris roboris firmitate. Dictum uero
Anthenoris communiter omnes probant. Quare Anthenor et Heneas
se ad Grecos cum redeunte Talcibio contulerunt.
Rex uero Priamus, colloquio dissoluto, suam se secreto recepit in
aulam, ubi multas lacrimas pre dolore in nimia anxietate profudit,
conferens in corde suo proditorias dolositates Anthenoris et Henee,

Torna all'inizio