videbatur. Ianuenses igitur ante adventum Christi adorabant
Ianum et magnam statuam sibi fecerunt, que duas facies habebat;
unam ante et aliam retro, ita quod viri adorabant ad faciem, que
erat ante, et mulieres adorabant ad faciem, que erat retro; et
quoniam illi deo Iano attribuebantur principia et exitus rerum,
ideo [quando] Ianuenses volebant aliquod opus incipere, offerebant
Iano sacrificia de animalibus vel de avibus ex parte
faciei, que erat ante, ut ille Ianus daret eis bene incipere. quando
illud opus iuxta suam voluntatem finierant, sacrificabant
Iano ex parte faciei, que erat retro, ex eo quod sibi dederat bene
finire. oppinio illorum, qui dicunt quod vocata est Ianua ex eo
quod est introitus in Lombardiam. [capitulum tertium].
Alii dicunt quod vocata est Ianua ex eo quod est introitus
in Lonbardiam, in Tusciam et in Provinciam. hic tamen
notanda est differentia inter portam, fores, valvam, ianuam
et ostium. nam porta dicitur a portando, et est proprie civitatum.
antiqui enim, quando volebant aliquam civitatem construere,
totum ambitum cum aratro designabant. et cum ventum
fuisset ad locum illum, ubi debebat porta civitatis fieri, aratrum
suspendebant, et inde illud portabant. unde a tali portatione porta
|
|