honorem nostri culminis, et nostrorum confusionem
rebellium, quam ad supplicationem
O. de N. latoris praesentium, fidelis nostri,
qui et fratres sui, scilicet G. et T. pro fide
Majestatis nostrae servanda, sicut asserit, de
Ferraria fuerint ejecti: sibi et suis fratribus antedictis,
infideles nostros et Imperii capiendi,
ubicunque eos in mari invenerint, vel
in terra, nec non et tam fideles, quam infideles,
qui victualia seu mercationes ad rebelles
nostros de N. vel ad alias terras nostrorum rebellium,
reportarent, licentiam nostram duximus
concedendam. Quare universitati vestrae
praecipiendo mandamus: quatenus in praedictis
peragendis, eosdem fideles nostros, in nullo
impedire seu molestare aliquatenus praesumentes:
ipsis cum expedierit, et ab eis fueritis requisiti,
detis omne auxilium et juvamen, ob
nostrae reverentiam Majestatis. Ita tamen,
quod occasione praedicta, ad offensionem nostrorum
fidelium, et eorum maxime, qui literas
nostrae Serenitatis ostenderint, manus
aliquatenus non extendant.
Cap. XCI.
Capitaneo, ut concedat licentiam portandi et
vendendi bladum fidelibus.
Ad Majestatis nostrae praesentiam accedens
C. de N. fidelis noster, qui et fratres
sui, scilicet G. et T. pro fide Majestatis
nostrae servanda, expulsi fuerunt de Ferraria,
sicut dicunt, pro se ipso et fratribus suis humiliter
supplicavit ut sibi et eis centum saumas
|
|